Ultimate source unknown |
"Voluntas autem Dei est quam Christus et fecit et
docuit. humilitas in conuersatione,
stabilitas in fide, uerecundia in uerbis, in factis iustitia, in operibus
misericordia, in moribus disciplina, iniuriam facere non nosse et factam posse
tolerare, cum fratribus pacem tenere, Dominum toto corde diligere, amare in
illo quod pater est, timere quod Deus est, Christo nihil omnino praeponere,
quia nec nobis quicquam ille praeposuit, caritati eius inseparabiliter
adhaerere, cruci eius fortiter ac fidenter adsistere, quando de eius nomine et
honore certamen est, exhibere in sermone constantiam qua confitemur, in
quaestione fiduciam qua congredimur, in morte patientiam qua coronamur: hoc est coheredem Christi uelle esse, hoc est
praeceptum Dei facere, hoc est uoluntatem patris inplere."
St. Cyprian of Carthage, De dominica oratione 15, trans. Liturgy of the hours. Latin from CSEL 3.1, ed. Hartel (1868), 277-278 (265-294). =CCSL 3A, ed. Moreschini (1976) =ed. Reveillaud (1964) =PL 4, col. 546 (537 ff.). There are many translations of this treatise into English. The header is based on the 2004 Popular patristics series translation by Stewart-Sykes.
No comments:
Post a Comment