St. Augustine, Sermon 5.2 (405/410), trans. Hill (WSA III/1, 217-218). Latin from CAG (Past Masters):
quanta ergo dilectio est in domino, quando pro peccatoribus et impiis Christum crucifigendum misit et pretio sanguinis eius non redemit, qui ei inimici eramus amando ea quae facit pro eo qui fecit! cum ergo ista faceremus, «misit deus », sicut apostolus dicit, «filium suum », et eum pro nobis impiis ab aliis impiis occidendum tradidit. et si nondum fidelibus tantum munus datum est, quid ergo seruatur fidelibus? ecce quomodo deus diligit homines. attendamus, fratres, numquid non illos flagellat? numquid non illos corripit? si non illos corripit, unde fames, unde aegritudines, unde pestilentiae et morbi? omnes enim istae correptiones dei sunt. si ergo ille diligit et tamen corripit, sic et tu, si habes aliquem in potestate, quamuis serues affectum dilectionis, noli tamen negare flagellum correptionis. quia si negaueris, non tenebis dilectionem; quia ille moritur in peccatis, qui forte correptus ea relinqueret; et magis tibi imputatur uerum odium.