"restat enim post baptismum transitus per eremum, per uitam quae agitur in spe, donec ueniamus ad terram promissionis, terram uiuentium ubi nobis est portio dominus, in aeternam Ierusalem; quo donec ueniamus, tota ista uita eremus nobis est, et tota tentatio. sed in eo qui uicit saeculum, uincit omnia populus dei. nam sicut in baptismo, tanquam hostes a tergo insequentes, praeterita peccata delentur: sic post baptismum, in itinere uitae huius, cum escam spiritualem manducamus, et potum spiritualem bibimus, omnia nobis aduersantia superamus."
St. Augustine, Sermon 363.3 (possibly Easter Vigil, 412/416), trans. Hill, WSA III/10, 273. Latin from PL 39, 1637, ll 29-39.


No comments:
Post a Comment